- IOSEPH
- I.IOSEPHCani sil. summ us Sacerdos, A. C. 47.II.IOSEPHHierosolymorum Ep. A. C. 129.III.IOSEPHab Arimathaea, ἀνὴρ εὐχήμων, uti vocatur in Euangelio, occultus Iesu Christi diseip. qui eiusdem corpus summo studio honorifice, ac pie sepelivit; ac deinde in Angliam Iesu Christi fidem intolit, ibiqueve sacrum primus disseminavit Euangelium. Matth. c. 13. v. 55. etc. 27. v. 56. Marc. c. 6. v. 3. etc. 15. v. 40. Luc. c. 23. v. 50. Ioh. c. 19. v. 38. Act. c. 4. v. 36. Tur. Hist. l. 1. c. 21. Beda Hist. Eccl. Recentioribus tamen Criticis suspecta haec Hist. Morer. Dict. Hist.IV.IOSEPHfil. Iacob ex Rechele uxore, cuius Historia iucundissimasimul, et memoratu dignissima, plena mysteriorum, Obiit A. M. 2400. Aet. 110. Praefecturae Aegypti, 80. Post mortem a superstitiosis Aegyptiis, sub nomine Serapidis, cultus. Vide Gen. c. 30. v. 24. et Num. c. 13. v. 7. 1. Par. c. 25. v. 2. Psalm. 81. v. 6. Ioseph. Antiqq. l. 2. c. 1. 2. et seqq. Torniel. Salian. Spond. in Ann. sacris. Eius symbolum Apim fuisse, adeoqueve subsequutis tem poribus hoc nomine ab Aegyptiis cultem, Vosl. pluribus docet. Et facit huc, quod Deut, c. 33. v. 17. Bos vocetur, fecundum condices Hebraeos: Vel faltem, iuxta vulgarem Interpretem, bovi comparetur. Item, quod neque e Rabbinis desint, qui vitulos in Dan et Bethel signa fuisse Iosephi credant. Et favet, quod Ieroboamus, qui eos collocaverat, fuerit e tribu Ephraim, filii Ioseph. Cuius coniecturam rei Vett, ex tribus potissimum capere potuêre: ex beneficio nempe Iosepht et symbolo bovis, ad illud significandum, aptissimo; ex promptissima Regis et Aegyptiorum voluntate ad Iosephum remunerandum; et tandem ex ipsis Apidis Serapidis que vocabulis. Beneficium eius fuit tripartitum; partim enim enarravit somnium Regium; partim consilium Regi dedit; partim denique prudenti ac fifrli procuratione, ex Regis auctoritate, populum iuvit. Ad quod triplex beneficium exprimendunm, non fuit con venientius symbolum, quam bovis, praeeipue apud Aegyptios. Aliter si fuisset, non Deus ipse im somnio, hoc Regi symbolum praetulisset, ad fertilitatem et sterilitatem designandam. Hinc et apud Rom. videmus propterea A. U. C. 314. Lucium Minucium, annonae Praefectum, hove donatum aurato, apud Liv. 1. 4. c. 16. Nempe variat aunonae ratio, pro anni fertilitate ac sterilitate: haec vero magnam partem ab agricultura de pendet; at certum est boves (verba sunt Diod. Sic l. 1.) τοῖς ἑυροῦσι τὸν τοῦ σίτου καρπὸν συνεργῆσαι μάλιςα πρός τε τὸν σπόρον καὶ τὰς κοινὰς ἀπάντων ὠφελείας, Inventoribus frumenti maxime omnium commodâsse ad sementem faciendam et utilitiates agricultura omnibus communes. Unde Bos socius hominum in rustico opere et Careris minister, Varroni de Re Rust. l. 2. c. 5. etc. Sed nec Regi Aegy ptiisqueve voluntas defuit, et hoc et alio quovis genere honoris, Iosephum prosequendi. De paraefecturaannonae ut nil dicam, Rex toti eum praefecit Aegypro, sit ut solo solio esset superior: totaque eum oscularetur Aegyptus (non benevolentiae solum, sed et subiectionis osculo) annulum etiam dedit, vestequeve e bysso Induit; collo iniecit torquem aureum et statuit, ut currus eius esset a regio secundus: nomine item mutato vocari iussit Saphenath Paneah; ad haec acclamari per praeconem voluit, Abrech. Denique et uxorem ei dedit Asnethen, filiam Principis Viri s. Praefecti in On, h. e. Heliopoli. E quibus apertum, nullum fuisse, honorum genus, quo non Rex Iosephum vellet ornatum. At Aegyptiis moris erat, ut bene meritorum memoriam facris ad posteros symbolis propagarent. Iam vero, ut dictum, nollum benesiciis Iosephi exprimendis fignum magis idoneum bove erat: unde facile patet, hunc quoque ei honorem fuisse praesti tutum. Et quidem hic honos initio tantum civilis tuit, acbos, in memoriam Iosephi, qui famis tempore Aegyptum conservaverat, a Sacerdotibus aliac Populoetiam, cum grata eius beneficii commemoratione, monstrari consoevit. Nempe ad modum, quo Graecorum multi primo duntaxat honore affecti sunt heroico, ut statuâ et cippis: qui sicuti postmodum commutatus est in dicinum, ut adorationem et sacrificia, ita conservatoriAegypti. post Obitum eius, idem contigisse, hominum superstitione, tradunt rusin. et Suid. Namqueve et Rex sine dubio, eo Defuncto, modum in honoribus accumulandis illi; cui Aegyptus, ob merita et divinasdotes, nihilhabuisset par aut secundum, excessit: Sacerdotesqueve ac Populum quodattinet, tam Iene atque amabile Iosephi fuit imperium, ut eo Exstincto luct us fuerit maximus totâ Aegypto, eoque cuncti certatim in eum quosvis honores congeslerint. Iuverit etiam, guod uxor illius filia erat Sacerdotis Heliopolitani, cui maxima erat per Aegyptum auctoritas. Ut soces tuerit defunctus; vixerint liberi, qui ux orem losephi amiam agnoscerent: amitini Manssis et Ephraimi. Atque eadem locum habent, si Asnethe non Sacerdotis, sed Priucipis Heiliopolitani filia erat. Potuit Heliopolitanus quoque siliarum unam dedisse Memphitico alicui: et fortasse familia. dui Iosepbus innexus, ampla admodum suit, ut magna eius variis in locis fue. rit auctoritas: utalia, quae addi possent, transiliam. Sed ut nihil horum foret, vel solâ aemulatione Memphitae adduci potuêrunt. ad honorem hunc in Iosephi memoriam in stituendum, ne qua ex parte Heliopolitanis inferiores viderentur. Duo igitur exinde boves sauri, quorum Heliopolitanus dicehatur Mnevis, Memphiticus autem Apis, uti nominibus eos quoque distinguit Strago l. 17. cumque Heliopolitani suum dicassent Soli; Memphitae suum sacrârunt Lunae, guod traditum Aelian. Var. Hist. l. 11, c. 11. Utrumque tamen Osiridi dicatum, ait Diod. Sic. l. 1. Et favet de Apide etiam Plutarch. de Is. et Osir. ubi ex Aegyptiis se Sacerdotibus ait accepisse, Apim eundem esse ac Osirim; ipseque Apim esse osiridis animam arbi ratur. Quae facile sic concilies: ut Mnevin dicas fuisse Osirim antiquiorem, qui cum Iside Aegyptios agrculturam docuit, sive iis Mitsraim five Menis fuerit: Apim vero Osirim iuniorem, qui proprio nomine Iosephus. E quibus hon oratior Apis, co quod Iosepht benesicium recentius et excellentius. Interim vetustate priores ferebat Mnevis; unde Heliopolitani, cum viderent, maiorem esse gloriam bovis Memphitici, oggerebant Mnevin suum Apidis patrem esse: puta, quodad illius exemplum hic ellet introductus, vide modo laudatum Auctorem. Nec abludunt Apidis et Serapidis nomina, Cum enim Aegypriacam linguam et Hebraeam discrepâsse quidem in non paucis; attamen in plurimis etiam convenisse, constet: verisimile est, Apis nomen fuisse illud, quo Iosephus in sacris nuncupatur. Nempe ut exprimat Hebraeum Ab, i. c. Pater: unde Syriacum Abba; atque abhuius posteriore syllaba Πατήρ. Iam vero, quae losepho convenientier appellatio, quam Ab sive Patvis: Quippe qui nutricius totius Aegyptisuerit. quales tralatitiê Patries dicti. Ipse etiam Iosephus gep. p.45. v. 8. ait fratribus suis, se constitutum esse in patrem Pbaraonu: imo fortasse eodem pertinet, quod Pharaonis iussu ante eum acclamatum Abrech, de qua voce in praecedentigus quaedam. Quod ad Sarapin, ut Graeci; s. Serapin. ut Latini saepius dicunt. θεὸν ἑπταλράμματον, Deum cum nomine septem literavum, uti eum nuncupatum ex vet. constat Epigr. cum fuisse itidem Iosephum, colligere etiam ex eo est, quod modius capiti superimponeretur, teste Rusino Hist. Eccl. l. 2. c. 23. cuius rei cum variae a fferantur causae, maxime placet, quod subiungit frugum largitatem eo indicari. Suid. similiter, in Σάραπις, μόδιον, ait, ἔχειν εν τῇ κεφαλῇ καὶ τὸν τῆχυν, modium babere in captite et cubitum: ubi et hoc adicit, a quibu sdam Iosephum putari. Eamque sententiam consirmat, quod idem sit Serapis ac Apis, quemadmodum ex Aristea Argivo, tradit Clem. Alex. 1. Strom. ex Terentio item Varrone B. Augustin. de Civ. Dei l. 18. c. 5. De etymologia vero Serapidis cum varia afferantur, non displicet ea, cum esse dicitur ex sor, quod bovem notat, et Apis; ut signisicet bovem Patrem, h. e. patrem Regni Aegyptiaci Iosephum, symbolo bovis signatum. Vel cum deducitur ex Apis et sar, h. e. Princeps: quasi dicas Priuceps Apis. Nam sur, hebraeis notat dominari: unde Sar. h. e. Prmceps. Ut Sar sive Princeps pincernarum. Gen c. 42. v. 2. et Hof. c. 3. v. 4. etc. Vide Gerh. Ioh. voss. de his prolxe disserentem, l. 1. Idol. c. 29. et infa Serapis. Alii tamen aliter, et quidem Apim iam sub Caeacho X. Thinitarum Rege Menphi cultum, Iosepbum vero demum sub Aphophe IV. Tanitarum s. Pastorum Rege potestatem in Aegypto exservuisse docet Ioh. Marscham. Canone Chron. sec. 1. et XIII.V.IOSEPHiunior Arses, Iudaeorum Dux, reg. A. C. 60.VI.IOSEPHpater Igal. 1. Par. c. 25. v. 2. et Num c. 3. v. 8.VII.IOSEPHprimus Dux Iudaeorum, reg. A. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.